CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Consolatio Burnelli.

latín

«Est aliquid melius quam nil tenuisse, tenebo
«Quae superest tantum syllaba prima mihi.
«Partem pro toto poni docuere diserti,
1990«Dummodo sic maneat sufficit una mihi.
«Nec totum superest, ubi pars est una recisa,
«Nec totum periit, parte manente sui.
«Praestat de toto partem retinere vel unam,
«Qualemcunque tamen quam retinere nihil.
«Plures non poteram forsan retinere, sed unam,
«Pluribus elapsis, hanc retinebo bene.
«Artibus ex septem si syllaba sola supersit,
«Hoc mihi non nihil est nec reor esse parum.
«Et quia multotiens errare scientia multos
2000«Fecit et inflatos praestitit esse magis,
«Litera ne lapsum pariatque scientia damnum,
«Sufficit una mihi syllaba, nolo magis.
«Taedia nonnunquam generosa scientia gignit,
«Et faciunt apices moribus esse graves.
«Saepius in paucis melius natura ministrat,
«Exerit et vires fortius ipsa suas.
«Contenti paucis studiis brevitate juvantur,
«Opprimit et sensum sollicitudo frequens.
«Scire quidem multa, nisi sit bene scire, scienti,
2010«Ut verum fatear, non honor est sed onus.
«Paucula de multis multi rapuere, scientes
«Ut videantur in his omnibus esse suis.
«Est quoque scire labor, labor est etiam retinere;
«Est didicisse labor, est docuisse labor.
«Quoque magis moveor, quia nulla scientia mortem
«Qualibet arte sua dedocuisse potest.
«Nonne timor mortis toto dominatur in orbe?
«Omnibus et solis istud inesse solet.
«Omnia lance pari partitur et omnibus uno
2020«Pondere distribuit dura sed aequa nimis.
«Hanc ego non possum nisi praetimuisse futuram,
«Ex improviso ne mihi dicat, Abi.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Consilium Galieni ironice.Speculum Stultorum — Consolatio Galieni →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Consolatio Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-consolatio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-ffade9
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Consolatio Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-consolatio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-ffade9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.