«Nonne tibi satis est, unam si creverit ulnam
«Longior ex tanto quam fuit ante tibi?»
Talibus auditis modicum subrisit asellus,
Sic tamen audirent quod fora tota sonum,
Cui galienus ait: «Festinans perge Salernum,
620«Inde relaturus cura quod ista petit.
«Perge redique celer, noli tardare pedester,
«Quatuor his quintum si potes adde pedem.
«Sumptibus ergo tibi nisi tu defeceris ipse,
«Non tibi deficiet cura laborque meus.
«Sumptibus insistas, nos artibus experiemur,
«Si valeant nostrae quod valuere manus.
«Accelerans igitur, usus duplomate, longum
«Abbreviabis iter, nam via longa nimis.
«Pluribus es notus necnon dilectus amicis
630«Qui tibi subvenient magnaque dona dabunt.
«Forsitan ex facili poterunt species reperiri,
«Nec tamen ex facili credimus illa legi.
«Vasa sed et tecum portabis idonea multa,
«In quibus et referes hic habitura locum.
«Cura laborque simul solet exactissimus esse,
«Ne male depereant lecta locare bene.
«Cuncta locata bene vasisque recondita dignis
«Tractari poterunt tutius atque geri.
«Mentis hebes quamvis non sis, in pelle notabis,
640«(Scribere nam nosti) qua specie sit opus.
«Haec sunt quae referes variis signata sigillis,
«Ne pereant obiter cura laborque tuus:
«Marmoris arvinam, furni septemplicis umbram,
«Quod peperit mulo mula subacta suo;
«Anseris et milvi modicum de lacte recenti,
«De lucis cursu deque timore lupi;
«De canis et leporis septenni foedere drachmam;
«Oscula quae niso misit alauda suo;
«Pavonis propria libram de voce sonora,
650«Ante tamen cauda quam sit adepta sibi;
«De non contexta rubra sine stamine mappa,
«Nam risus asini tu dabis ipse tibi;
«Allecis vel apum croceo de spermate libram,
«De ciroli jecore, sanguine, sive pede;
«Natalis Domini modicum de nocte salubri;
«Quae nimis est longa jure valebit ad hoc.
«In reditu de monte Jovis de vertice summo
«Accipies libras quatuor asse minus.
«Alpibus in mediis sancti de nocte Johannis,
660«De nive quae cecidit fac simul inde feras;
«Serpentisque rubrae necnon et cauda colubrae
«Utilis est valde, nec tamen illud eme.
«Haec bene collecta sed et ista recentia quaeque
«Impones humeris sarcinulisque tuis.»
Talia dicenti supplex respondit asellus
Poplite deflexo vertice pronus humi:
«Cuncta libens faciam, celer ibo celerque revertar,
«Nam mea res agitur, non aliena mihi.
«Non ero tardus ad hoc, quamvis piger esse solebam,
670«Si dederit Dominus prospera fata mihi.
«En ego progredior, benedic mihi progredienti,
«Ut mihi sit tota prospera, vita, via!»
Mox idioma suum vertens Galienus et orans
Subridensque parum sic benedixit ei.