«Una salus superest, caudas resecare lutosas,
«Quae retinent miseras nec remeare sinunt.
«Quid mea cauda mihi vel quid sibi contulit unquam?
«Quis fructus vel quae gloria cauda mihi?
«En per eam teneor tanquam captiva, quid ergo?
«Non honor est, sed onus, haec mea cauda mihi.
«Esto quod hinc possem cauda remanente redire,
«Semper erunt oneri cauda lutumque mihi.
«Attrahit ipsa lutum pendens oneratque ferentem;
250«Quid tribuat video nil nisi triste mihi?
«Libera nunc essem nulloque tenente redirem,
«Ni foret in causa sordida cauda mihi.
«Tollere materiam, ne propter materiatum
«Hic ego deficiam, tutius esse puto.
«Causidici dicunt, quia legibus est ita cautum,
«Causatum perimit causa perempta suum,
«Sanius est partem quam totum perdere, caudam
«Quam caput, hoc modicum quam meliora magis.
«Malo mihi caudam pariter cum crure revelli,
260«Quam subito vitam claudere morte meam.
«Forsitan hic alias simili ratione morarer,
«Quaque modo teneor tunc retinerer item.
«Si mea cauda modo fuerit succisa, regressus
«Tutior hic aderit quam fuit ante mihi.
«Parvula, si peream, mecum mea nata peribit,
«Quam nondum quintum constat habere diem.
«Et si non pro me faciam mihi talia, saltem
«Propter eam fieri cogit, oportet ita.
«Corporis haec nostri pars est, quam dente procaci
270«Consuevere canes dilacerare prius.
«Dimidiumque fere jam pridem surripuere;
«Heu mihi! Quod reliquum restitit usque modo?
«Quod superest canibus placet hoc impendere natae,
«Hocque pium satis est, hocque salubre mihi.
«Ergo quid ulterius quae sum factura morabor?
«Casibus in duris accelerare juvat.»
Dixit, et arreptam caudam pugione recidit,
Festinansque domum carpere coepit iter.
Ante tamen studuit ferrum praestare sorori,
280Posset ut a simili solvere vincla sibi.
Sed minus haec praeceps prudensque magis patienter
Verba tulit, cohibens a pugione manum.