CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Confessio Burnelli prae angustia.

latín

Ergo recordatus tandem Burnellus ineptae
Damna juventutis se reprehendit ita:
«Heu mihi, quid vixi? quis me furor egit, ut istas
«Aggrederer partes Parisiique scholas?
«Quid mihi cum studio cunctoque labore petito?
«Nonne satis potuit esse Cremona mihi?
«Alpibus emensis et post mea terga relictis
«Stultus in extremis partibus orbis agor.
«Ut quid in has partes patriaque domoque relictis
1580«Trans Rodanum veni, regna videre nova?
«Quae mihi cura fuit per tanta pericula mortis
«Cernere Francigenas Parisiique scholas;
«Nosse vel Angligenas largos Gallosque tenaces,
«Hos calices, illos multiplicare minas?
«Appulus huc veni, sed Gallicus ecce revertor;
«Burnellusque tamen qui fuit ante manet.
«Hic nihil addidici, modicumque quod ante sciebam
«Hic ego me totum dedidicisse scio.
«Gallica verba duo tantum retinere loquique
1590«Si possem, certe gratia magna foret.
«Quod si forte tria vel multum quatuor essent
«Par Jovis aut major crederer esse Jove;
«Italiam facerem tanto trepidare timore,
«Quod mihi rex ipse certa tributa daret.
«Tunc ego Parisius in vanum non adiissem,
«Si subjecta foret sic mea terra mihi.
«Non modo vadit ita; longe mea stamina Parcae
«Neverunt aliter quam mea vota forent.
«Dura mihi certe multum mea fata fuerunt,
1600«Quae mala multa mihi nilque dedere boni;
«Quod satis apparet, quia toto pejor in orbe
«Non est conditio conditione mea.
«Sensus hebes meus est et saxo durior omni,
«Durius hoc pectus est adamante meum,
«Cor, caput, et cerebrum sunt ponderis atque metalli
«Ejusdem, plumbo nam graviora magis.
«Ferrea crura mihi, latus est quasi lamina ferri,
«Non est in toto corpore vena puto.
«Aenea ceu pelvis cutis est mea, quae tamen ictus
1610«Excipit incassum, nam nihil inde dolet.
«Non ego verberibus, non per maledicta perire
«Possum, malleolis vix puto posse mori.
«Cur mea me mater maledicto fudit ab alvo?
«Cur gladio jugulum non dedit ipsa meum?
«Tristis abortivum si me peperisset, in aevum
«Quam fortunata quamque beata foret!
«Cur lupus esuriens partes non venit in illas,
«Tolleret ut partum dum tener esset adhuc?
«Cui mea me mater primis devovit in annis,
1620«Atque venire citum saepe rogavit eum;
«Huic ego pro certo non solum praeda futurus,
«Esca sed et rapidis auguror esse lupis.
«Nam celer eventus, si fas est credere famae,
«Maternis precibus semper adesse solet.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Confessio Bicornis.Speculum Stultorum — Consilium Bicornis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Confessio Burnelli prae angustia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-confessio-burnelli-prae-angus--nigellus-de-longo-campo-918c95
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Confessio Burnelli prae angustia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-confessio-burnelli-prae-angus--nigellus-de-longo-campo-918c95.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.