Sacra Tridentini sic rettulit acta Senatus,
Quae praesens oculis viderat ipse suis,
Materiae stylus ut gravitatem exaequet, et ordo
Luceat in tanta pulcher ephemeride.
Ergo illi pars debetur non ultima laudis,
Quam sibi tot magni promeruere patres:
Nomen et Astolphi vivet dum grande vigebit in
Aeternae interpres relligionis opus.
Sed major laus, exhibitos quod fugit honores,
Francisci obscuro in claustro habituque latens.