O quae sidereo cingis diademate crines,
Musa, precor, perfunde tua mea carmina luce,
Dum sidus memoro, quo non felicius unquam
Se se aliud terris caelo monstravit ab alto,
Nec tanto moestas recreavit lumine gentes.
Quippe velut nihilo eductus sol igneus olim
Grande Creatoris patefecerat undique regnum;
Sic astro dedit ipse novo sua signa Redemptor,
Insuetum quod dius Amor rapiebat in orbem.
Alta sed informans regum sapientia mentem,
Quae stellarum obitus, certos quae comperit ortus,
Volvi axem circum vidit mirabile lumen,
Mira et inaccessas rapidum percurrere caeli
Lege vias. Stupuit tanto mens concita monstro
Primum: sed claro Fidei mox aucta nitore
Gentibus omnipotens quae dextera signa dedisset
Comperiit. Quae non mortales ardua norunt,
Sancta Fides, arsere tui si numinis igne?
Stellam suspiciunt reges portenta ferentem,
Atque Dei penitus dignoscunt omina laeta:
Dignoscunt alium exorientem e vertice solem,
Justitiae solem, bona qui jam cuncta reportat;
Optatumque diu sidus laetantur adesse,
Cui mare, cui venti, tempestatesque sonorae
Cedant; antiquas hominum quod mente tenebras
Falsaque disjiciat sceleratis numina templis,
Quodque suis caeca mersos caligine patres
Exhilarans radiis, jubeat sperare salutem.
Quare laetificam sensere in pectore flammam
Reges: Dius Amor namque illis viscera adurit.
Excipiunt omen, demissa fronte salutant
Sidus, et Infanti tria munera ferre parati
Luminis aetherei vestigia clara sequuntur,
Certisque adveniunt Bethlemica gressibus antra.
Quid, Galilee, tuae nebulosae sunt? Mediceis
Fama satellitibus quidnam est tibi parta quaternis?
Quid circa solem impulsi gravitate planetae,
Iridis aut septem in radios lux prismate fracta,
Docte Britanne, tuo? Quid Platius, Olber, et Herschel,
Hardingusque, novae quidnam sibi laudis adepti,
Monstrantes Cererem, Junonem, Pallada, Vestam,
Et longo Uranum secretum tramite? Quidve
Pulcrius arma docent oculos crystallina? Postquam
Nullius instructis curvo munimine vitri
Regibus eois tam faustum effulserat astrum?
Oh! felix tamen ille sophus, qui mente sagaci
Grande legit summi Artificis super aethera nomen!
Ast illis agitat tenebrosa insania pectus,
Atque Erebi visenda forent prius horrida regna,
Quam caelum, vario qui dum splendore coruscas,
Et circum pulcro dispostas ordine moles
Dispiciunt, caeco tribuentes omnia fato,
Nulla lege regi, nullo res numine clamant.
Impia sint procul haec figmenta. Illustre magorum
Exemplum spectans, et sana mente volutans
Summam quisque Dei virtutem ac numen adoret;
Et sacra Bethlemis visens magalia, supplex
Dona precesque ferat Puero, qui rector olympisteri
Temperat astrorum cursum, et nova sidera condit.