CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIV. — Alia.

latín

131.1018C| Ad celebres, rex coelice,
Laudes cuncta
Pangat jam canora caterva symphonia
Odas, atque solvat concio tibi nostra
Cum jam renovantur Michaelis
Inclyta valde festa,
Per quae laetabunda perornatur
Machina mundi tota.
Novies distincta spirituum sunt
Agmina per te facta.
Sed, cum vis, facis haec flammea
Per angelicas officinas.
Inter primaeva sunt haec nam
Creata tua, cum simus nos ultima
Factura, sed imago tua
131.1018D| Theologica categorizant
Symbola nobis haec ter tripertita
Per privata officia.
Plebs Angelica, phalanx et Archangelica Principans turma.
Virtus Uranica, ac
Potestas almiphona
Dominantia Numina, Divinaque
Subsellia Cherubim aetherea,
Ac Seraphim ignicoma.
Vos, o Michael, coeli satrapa,
Gabrielque, vera dans
Verbi nuntia,
Atque Raphael, vitae vernula,
131.1019A| Transferte nos inter paradisicolas.
Per vos Patris cuncta
Complentur mandata quae dat.
Ejusdem sophia compar quoque,
Pneuma, una permanens in usia
Qui estis administrantia
Deo millia millium sacra.
Vices per bis quinas bis atque
Quingenta vestra
Centena millena assistunt
In aula, ad quam rex ovem
Centesimam Verbigena,
Drachmamque decimam
Vestra duxit ad agalmata.
Vos per Aethra, nos per rura terrea
131.1019B| Pars electa harmonia vota.
Damus hinc per lyricas cytharas;
Quo post bella Michaelis inclyta
Nostra Deo sint accepta auream
Super aram thymiamata:
Quo in coaeva jam gloria
Condecantemus alleluia.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIII. — In festivitate sancti Michaelis archangeli.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIX. — De Natale sancti Columbani abbatis. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIV. — Alia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxiv-alia--notker-balbulus-8b8710
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIV. — Alia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxiv-alia--notker-balbulus-8b8710.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.