CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIX. — De Natale sancti Columbani abbatis.

latín

A solis occasu
Usque ad exortum
Est cunctis nomen tuum
Deus, laudabile,
Qui inde novum solem
Mittis mira lege,
Qui lustrat orbem radiis
Et fotu terras vegetet.
Hic, Columbanus nomine,
Columbinae vitae fuit,
131.1021C| Dignus habere Spiritus sancti
Pignus in hac vita.
Hic terram cum Abraham reliquit
Et cognatos propter Deum;
Hic cum Joanne regis incestum
Increpare non metuit;
Huic pastum dat Deus
In deserto cum Moyse;
Huic coelum obsequi est
Paratum cum Josue;
Hic feras mansuefecit et corvos,
Ut Helias et Daniel;
Hic persecutionem cum apostolis
Christi perpetitur;
131.1021D| Huic ipse veritatis hostis, nutu Dei,
Testatur quod hic veritatis
Cultor foret.
Nos ergo te deposcimus,
Beate, quo nos Domino tu commendes.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIV. — Alia.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXV. — De sancto Gallo. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIX. — De Natale sancti Columbani abbatis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxix-de-natale--notker-balbulus-f03201
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIX. — De Natale sancti Columbani abbatis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxix-de-natale--notker-balbulus-f03201.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.