CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIII. — In festivitate sancti Michaelis archangeli.

latín

Magnum te Michaelem
Habentem pignus,
Civium nostrorum, si tamen
Servi studeamus esse Dei
Poscimus ut tuis precibus
Consortes mereamur fieri
131.1018B| Eorum beatitudinis ineffabilis
Quam in Dei conspectu eos
Habere confidimus,
Qui est beatitudo vera
Sanctorum perpetua.
Quod quia scimus non posse fieri,
Nisi bonis studeatur meritis,
Poscimus ut Deum sanctos mores nos
Instruere semper postules
Ut intrare valeamus aulam
Quae non recipit ullam maculam
Tu, qui Dei charitatem retines,
Immortalis perdurasti, Michael,
Post mortem requiem nobis deprecare.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXII. — In Dedicatione ecclesiae.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIV. — Alia. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIII. — In festivitate sancti Michaelis archangeli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxiii-in-festiv--notker-balbulus-eac71e
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXIII. — In festivitate sancti Michaelis archangeli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxiii-in-festiv--notker-balbulus-eac71e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.