CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Navigationem ab hostiis Albis ad Tylen insulam ab orta tempestate describit

latín

Collige sarcinulas mea Barbara collige quicquid
Ituros rigidum per mare ferre decet
Nam tuba ter sonuit: sonuerunt classica ponti
Prosper in oceano ventus in alta vocat
Funde cadis vinum cererisque impleto liquore
Vasa: age et has corbes pane repleto leves
Ingere fumatas bovis et suis impigra carnes
Et farsa et butyrum cum sale conde tuum
Nec tibi defuerint stomachos firmantia nostros
Zinciber: et quicquid cor recreare potest
Nam cum perventum est pansis super aequora velis
Et mare de fundo cuncta sepulta movet
Teter odor nostros implebit Barbara nares
Eliciens stomacho Barbara quicquid habes
Nulla est quae poterit tantum medicina levare
Quam mare: quod quaeque in ventre sepulta movet
Illa ubi constiterint mea Barbara singula iussu
I precor ad sacrum mox reditura virum
Cuius in amplexu iacuisti saepe sacrato
Saepe sacer gremium presserat ille tuum
Neptuno soluat sibi dic quia candida vota
Felici ut cursu per mare navis eat
Nauticus exoritur clamor mea Barbara curre
Ingredere: ad nostrum consideasque latus
Ponticulum attraxit nauta: anchora fune soluta est
Iamque aestus veniens tollit in alta ratem
Aestus septenis vicibus qui littora mutat
Cuius adhuc cunctos condita causa latet
Sive ingens animal totum quod dicimus orbem
Spiramenta suis faucibus illa vomit
Seu subtus terram latebrae extenduntur inanes
Luctatur ventis in quibus unda feris
Aeolus absorptam quam mox iaculatur in auras
Hinc ubi subsideat.ventus in astra levat
Sive ex congressu Solis Lunaeque recessu
Mutant tam varias aequora salsa vices
Caelorum aut virtus diversis motibus acta
Impellit tumidum sic remeare salum
Nam septem eoum se impellunt sidera ad ortum
Occiduum octavus sed petit orbis iter
Quicquid id est: fugiunt nostram haec miracula mentem
A diverticulo nos repetamus iter
Illi abigunt tonsis curuo de littore navem
Applicat hic remos concutiendo vagos
Flammivomam incendit bombardam hic: vastus in aequor
It fragor: et fumus sidera clara tegit
Hic celer ascendit constringens fune rudentes
Antemnasque suis cornibus exsinuat
Turgida vela tument: prosper volat Africus alis
Et Zephyrum socium iussit adesse suum
Et iam sub septem spectant vaga rostra triones
Qua cincta est rigidis insula Tyle vadis
Incipimus laeti concinno carmine cantum
Quod canit altitono nautica turba deo
Nomine nunc domini vehimur qui cuncta gubernat
Nobiscum cuius gratia semper eat
Adsit et adiutrix sua per mare sancta potestas
Ut capiat portum nostra carina suum
Interea hic zonam ducit spirasque relaxat
Inque orbes varios inplicat arte suos
Cum labor exactus gelido se corpore quassat
Brachia cum manibus concutiens rigidis
Nuncque has: ut tepidum flatum exspiraverit: ori
Admovet: et stupidos pulsat utrosque pedes
Qui sedet ad clavum vasto cum remige puppem
Invertit: navem quo cupit ire iubens
Et magnete suo ventos obseruat et auras
Proclamans noto nomine quemque suo
Nunc Zephyrum appellans: nunc Euri flamina clamat
Nunc Boream et madidum provocat ore Notum
Et latera afflantes hos quattuor evocat: omnes
Terdenos memorant et simul esse duos
Praeter eos quondam fertur quos Aeolus antro
Non de legitimo procreavisse toro
Iamque bis octonis vehimur feliciter horis
Donec sol tepidos sub mare flexit equos
Ecce nigra a madido nubes se sustulit austro
Et tenebris totum texit aquosa polum
Tum mare pertumidos coepit crudescere fluctus
Albescitque fero candida spuma freto
Delphinusque maris sua terga in margine voluit
Et canis aequoreus tollit in alta caput
Et monicus piscis qui tectus pelle cuculli
Emicat.undosi signa futura maris
A cuius visu sumunt proverbia nautae
Enatat ut monicus mox freta turbat hiems
Mox ruit arctois Boreas demissus ab antris
Proelia quem contra fervidus Eurus agit
Hinc vomuit furiens sabulosas pontus arenas
Et styge tartarea nigrior unda furit
Iamque propinquabat nostro stans vertice nubes
Crebraque fulmineis ignibus emicuit
Et vasto sonitu concussus inhorruit aether
Ceu Iove iam rueret fractus uterque polus
Plurimus inde ruit resolutis nubibus imber
Et madefacta suas carbasa per pluvias
Iamque salo coepit spirare valentior Eurus
Occupat et totum marmoris imperium
Tollitur ad caelum validis ratis acta procellis
Mergitur infernum hinc ceu subitura specum
Fluctuat in tenebris pluvioso et in aere navis
Mersa acheronteis ceu foret illa vadis
Omnia nimbosa latuerunt sidera nube
Utraque nec visa est ursa micare mihi
Nec Cepheus mitra qui tectus pontificali
Visus erat.toto et sidera nulla polo
Ipse ratis rector demittere cornua clamat
Et vela antemnis mox religare iubet
Hinc alii remos ducunt malumque rescindunt
Coepimus et medio sic fluitare salo
Exoritur vastus cunctorum ad sidera clamor
Incertusque suae quisque salutis erat
Qualiter austriacam clamatur forte per urbem
Bacchica de cellis turba ubi vasa trahit
Aut qualis clamor nautarum: ubi navis in histro
Infert bavaricis dolia multa plagis
Vestibus expedior spes si foret ulla natando
Et tabulam aut remum prendere puppe volens
Barbara tum nostros amplexa fideliter attus
Cum gemitu et lacrimis haec mihi verba dedit
Si tua committes Celtis modo corpora ponto
Te comitem intrepide mox peritura sequar
Ipsaque desiliens: una iactabimur unda
Aequore. donec terra petita simul
Vel si non dabitur placidas contingere terras
Nec nostra ad littus corpora fluctus aget
Hoc mare letiferum nobis commune sepulchrum
Iam detur: hunc titulum naufraga membra ferant
Barbara cum Celte his vitam finivit in undis
Infausta Tylen dum petiere rate
Dixit. ego trepido concepi pectore vota
Neptuno: ut nostris vellet adesse malis
Eripe me hoc Neptune mari: tibi vota quotannis
Persoluam: et placido carmina multa dabo
Adiiciens: nunquam tua me super aequora ferri
Velle: peregrinas nec penetrare plagas
Nam nostro tota est Alemanea visa labore
Scripta et limitibus quatuor ipsa suis
Quod superest vitae: superi concedite Celti
Illud ut exiguo sub lare tutus agat
Audierant: fesso et mox somno visus in alto est
Talia Mercurius qui mihi verba dedit
Postquam teutonicas remeabis Celtis ad oras
Velaque germanis te exposuere plagis
Pergito imbrigenas festinabundus ad alpes
Qua tria coveniunt flumina clara simul
Isis ab eois: Athesis sed sole cadenti
Valle serentina tertius amnis adest
Hic ubi polsanum spatiosa valle patescit
Et Tyrolis: terram nec fugias calidam
Vel pete Tergestum. Goricum: Fora iulia poscens
Qua patria est Bonomi praesulis alta tui
Vel tibi quod melius Brixnam: vel adito Tridentum
Musarum pater hic Maxmilianus agit
Qui dudum almanas concepit ferre sub oras
Pegasides nymphas: Pieridumque choros
Is tibi perpetuo donabit tempore census
Et paupertatis non sinet esse metum
Collegio sacras statuens donare camenas
Atque Mathematicos iunget in aede duos
Hic ubi nunc tollit sua moenia clara Vienna
Et Cecius Bacchi munera largus alit
Teque huic domui rectorem praeesse iubebit
Caesareasque vices te gerere ipse iubet
Scilicet ut lauro poteris decorare poetas
Et qui succedent post tua fata tibi
Sic fatus: celeres ad sidera sustulit alas
Et petit aethereos impiger ille polos
Interea nubes iam rarescebat et actis
Tempestas coepit mitior esse salo
Anchora tum iacitur sed non pervenit ad imum
Haerebat solida nec suus uncus humo
Tum subito iactu Bolidem demittimus alto
Ut terram referat: quaeque profunda forent
Est locus arctoo quo se Germania tractu
Claudit: et in rigidis Tyle ubi surgit aquis
Quam iuxta infames scopuli et petrosa vorago
Asperat undisonis saxa pudenda vadis
Orcades hos memorant dictos a nomine graeco
Atque has periuris exilia esse deis
Accola mutato quos dicit nomine Drollos
Aere quia crasso corpora habere solent
Nec mihi vana fides variis errare figuris
ei)/dola ad hos scopulos vidimus horrisonos
Illa ministeriis hominum se iungere gaudent
Officiisque suis tecta marina petunt
Sed postquam verbis factisve iniuria laesit
Aufugiunt: homini et saepe nocere solent
Nunc adimunt remos mergunt nunc aequore naves
Anchora humi fixa est saepe soluta mari
Tempestasque ferox his saepe atrociter orta est
Egi et in scopulos et fera saxa maris
Huc nos tempestas: validus iactavit et Eurus
Hosque inter scopulos nox brevis acta fuit
Nam tenuis nubes facta est et rarior aer
Coepit ventura et luce rubere polus
Visaque iam claro longe et late omnia Phoebo
Non procul et nobis cognita Tyle fuit
Erigitur malus tolluntur in alta ceruci [sic]
Tendunturque suo vela reducta sinu
Ingredimurque salum laeti statione relicta
Intrantes portum Tyle petita tuum
Et mox Neptuno persoluimus humida sacra
Pocula per totum continuando diem
At postquam fessos laeti recreavimus artus
Et lustrata mihi Tyle ubi tota fuit
Cumque serenato luxissent sidera caelo
Caurus et aequoreas dexter haberet aquas
Mox ego ab Oceano glaciali et ab aequore vectus
Per iuga per scopulos regna Athesina peto
Moxque mihi summi fuerat data copia regis
Exponoque meae quae sit origo viae
Subiunxit Caesar: facile est nutrire poetam
Si cupis: uxorem iam tibi Celti dabo
Vel si devota fieri vis mente sacerdos
Absentes nummos si petis ipse feres
Non ego (rex Latii princeps et gloria regni)
Haec: cupio vitae taedia magna meae
Sed cupio aeternum fieri per carmina regem
Eius et in cunctis gesta canenda plagis
Quod fieri ut possit rex invictissime regum
Annua des certo cum lare dona mihi
Adnuit. et propriis manibus signaverat omne
Quod petii: oblato et munere abire iubet

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Narrat se Kalendis Martiis a latronibus duobus atrociter verberatum et spoliatumQuattuor libri amorum — Odiporicon a Rheno ad sinum Codonum et mare Balticum et Tylen insulam →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Navigationem ab hostiis Albis ad Tylen insulam ab orta tempestate describit
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-navigationem-ab-hostiis-al--conradus-celtis-b65f35
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Navigationem ab hostiis Albis ad Tylen insulam ab orta tempestate describit», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-navigationem-ab-hostiis-al--conradus-celtis-b65f35.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.