CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Narrat se Kalendis Martiis a latronibus duobus atrociter verberatum et spoliatum

latín

Nemo diu poterit sese obiectare periclis
Perque orbem tutas semper habere vias
Ingruat aduerso quin sors aliquando tenore
Vertens instabilem mobilitate rotam
Omnia quae simili vivunt animalia forma
Seu terris: vel aquis: aere ve liquido
Concordem ducunt sociali foedere vitam
Nec se vulneribus conficiunt variis
In miluum curuos miluus non asperat ungues
Nec lupus est visus dilacerasse lupum
Nec rana in ranam: nec esox petit asper esocem
Dissimiles semper bella cruenta ferunt
Ast homini tanta est concessa licentia vitae
Contra hominem ut gladios: armaque saeva paret
Intentatque truces rabioso pectore cedes
Argenti atque auri dum stimularit amor
Tempus erat verno quo currunt mense kalendae
Quae sua de crudo nomina marte gerunt
Laetus ego Austriaca veniebam celtis ab ora
Norica amata mihi moenia forte petens
Quis meus ingenuus Vilibaldus pirkhamer hospes
Miscet cum grais verba latina notis
Atque alii multi sincera mente sodales
Quos sacra coniunxit philosophia mihi
Etiam Bavaricos liqui tutissimus agros
Deque Ratispona norica rura peto
Iamque viam mediam confeci sospite cursu
Vectus equo: et tutum iam ratus esset iter
Est locus inflexa colles ubi valle levantur
Densa et utramque tegit pinea silva latus
In medio angusto spatio via limite trita est
Perque putres agros ducit aquosa lacus
Ecce duo a siluis dextra laevaque latrones
Prosiliunt gladiis cuspidibusque feris
Moxque caput valido primus mihi contudit ictu
Et tergo ac humeris verbera saeva dedit
Verbera bis denis quae sunt conspecta diebus
Livida dum fuerat caesa cruore cutis
Captat equum freno retinens per lora secundus
Intentans gladio vulnera saeva suo
Excussus sella: iaceo resupinus in agro
Semianime et toto pectore corpus erat:
Dum iaceo hi subito rapiunt corearia nostra
Cingulus hinc: rapta et pendula pera mihi
Quin etiam a digitis raptus fuit annulus auri
Vittaque pannoniis aurea texta plagis
Aufugiuntque suo repetentes more latebras
Querentes auri pondera parua mei
Cumque auri magni spes illos forte fefellit
Mox redeunt celeres: haec mihi verba ferunt
Siste pedes: clamant nec equum conscende iubemus
Nunc alia tecum est aggredienda via
Tercentum scimus quia gestas aurea frusta
Quae nisi des nobis: iam moriture cadis
Ore minax: vultuque ferox comprendit euntem
Mox latro qui rursus verbera saeva dedit
Duxit et in silvae socio comitante latebras
Et mea prostravit corpora crudus humi
Detraxitque meis ocreas de cruribus atrox
Inquirens auri pondera tecta mei
Deinde meas toruo lustrabat lumine vestes
Corporis explorans abdita quaeque mei
Cum nihil inveniunt gladiis mihi saepe minati
Constituunt subitam velle patrare necem
O socii (supplex ego tendo ad sidera palmas)
Parcite iam: Vitae parcite quaeso meae
Vulnera nec nostris nunc inferte obsecro membris
Obsecro nec vitam iam spoliate meam
Philosophus totum Celtis discurro per orbem
Divitiasque mihi philosophia negat
Omnia quae mecum sunt tollite quaeso sodales
Me sinite et nudo corpore abire precor
Ferte manus: dextrasque meae coniungite dextrae
Firmiter haec vobis iam sacramenta dabo
Praesto fidem o socii fieri mox velle sacerdos
Pro vobis summum et saepe piabo deum
Supplicibus verbis tandem fera pectora mulsi
Et vici atroces in mea fata minas
Moxque abeunt laeti spoliis: praedaque superbi
Meque sinunt trepidum perfidi abire pede
Quod si de caelo ceu dicunt fata hominum sunt
Utramque et sortem sidera celsa regunt
Incautus prorsus fueram: quia sidera caeli
Non cavi: infausto hoc quae micuere die
Nam Luna opposito Saturnum lumine vidit
Mars luna et radio viderat opposito
Coniunctusque Iovi fuerat mavortius heros
Oppressitque mei fata benigna Iovis

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Narrat insomnium suum de Elsula prius quam Norico excesseratQuattuor libri amorum — Navigationem ab hostiis Albis ad Tylen insulam ab orta tempestate describit →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Narrat se Kalendis Martiis a latronibus duobus atrociter verberatum et spoliatum
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-narrat-se-kalendis-martiis--conradus-celtis-474800
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Narrat se Kalendis Martiis a latronibus duobus atrociter verberatum et spoliatum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-narrat-se-kalendis-martiis--conradus-celtis-474800.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.