CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Conradi Celtis Protucii Germani poetae laureati liber primus Amorum qui Hasilina vel Pubertas vel Vistula et Latus Germaniae Orientale inscribitur.

latín

SIdera quae nostrae fuerit natalia vitae
Candide pignuti carmine nosse cupis
Accipe. per latias vates doctissimus oras
Lucanae gentis gloria magna tuae
Nox erat et februae submerso sole calendae
Transierant mensis februa maesta colens
Candidus inflexa phoebus tunc stabat in urna
Proxima cui nitidae stella serena lyrae
Cumque sagittiferi surgebant sidera signi
Horaque post medium tertia noctis erat
Tunc mea me genitrix reserata effudit ab aluo
Et dederat vitae stamina prima meae
Illa nocte lyram nemo conspexit olympo
Phoebus enim roseis hanc sibi iunxit equis
Plectraque pulsabat toto resonantia caelo
Et dixit: phoebo nascere quisquis eris
Ipse meam citharam plectro gestabis eburno
Lesboaque canes carmina blanda chely
Seu te germano contingat cardine nasci
Sive Italo: Gallo: Sarmaticove polo
Nam mea sunt toti communia numina mundo
Sim licet arctois languidior radiis
Dixit et assensit Capricorni frigidus astro
Saturnus: totiens qui mihi damna tulit
Marsque sub aestivo micuit tunc forte leone
Et medium caeli cum Iove virgo tulit
Lunaque fraterno capiens iam lumen ab ore
Cornua cum capri cornibus implicuit
Quaque mihi nato volucris sub parte refulsit.
Haec eadem coepto pars orientis erat
Principium maiis fuerat tunc forte calendis
Concepit nostrum dum pia mater onus
Mater centenos quae quasi impleverat annos
Et vidit quartam stirpe sua sobolem
Mercuriusque suo iunxit vaga lumina phoebo
Lusit et ad citharam verba canora suam
Iamque venus stabat: vervecis sidera lustrans
Deridens tremuli frigida membra senis
Quam pater in quarta dum vidit adesse figura
Increpat: et contra talia voce refert
Saeva venus nostro quam de genitore creavi
Eius ut inieci secta verenda mari
Cur mea derides venerandae membra senectae
Et falcem qua cum cuncta sub orbe meto:
Ipse ego iam tecum qui inimico lumine voluor
Et male concordi foedere semper ago:
Efficiam: quicumque sub hac vitam accipit hora:
Sentiat immites semper amore deos.
Dixit. et auratae veneris fera spicula fregit
Plumbea. sed tarda iussit abire mora.
Inde mihi facilem nulla est quae femina mentem
Praebeat: et stabilem servet amore fidem
Testis sarmaticis Hasilina est nata sub oris
Elsula danubio quaeque creata vago
Ursula Romanis et quae vaga gloria ripis
Adque codoneum Barbara nota sinum
Atque aliae multae quas fido pectore amavi
Quis mea deceptus munera saepe dedi
Munera quae cunctas retinent in amore puellas
Et validas vires semper amoris habent

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Conradi Celtis Protucii Germani liber Amorum tertius qui Rhenus vel Ursula Rhenana aut Iuventus et Latus Germaniae Occidentale inscribiturQuattuor libri amorum — Conradi Celtis Protucii liber Amorum secundus qui Danubius seu Adolescentia vel Elsula Norica et Latus Germaniae Meridionale inscribitur →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Conradi Celtis Protucii Germani poetae laureati liber primus Amorum qui Hasilina vel Pubertas vel Vistula et Latus Germaniae Orientale inscribitur.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-conradi-celtis-protucii-ge--conradus-celtis-90f885
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Conradi Celtis Protucii Germani poetae laureati liber primus Amorum qui Hasilina vel Pubertas vel Vistula et Latus Germaniae Orientale inscribitur.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-conradi-celtis-protucii-ge--conradus-celtis-90f885.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.