CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Danubium ut puellam descendentem in Pannonias numine suo tueatur.

latín

Hister in Euxinum properans septemfide pontum
Qui varios populos flumine latus adis
Obnoba quem tenui mons fundit ab ore perenni
Aediculum atque aras Caesaris altus habens
Ortus apud Suevos vicina hinc alpibus arua
Ingrederis: Bavarus qua sua rura colit
Ingolstadensum qua moenia picta videntur
Et mugit lato vacca sonora foro
Hic philomusus habens nomen famamque per orbem
Doctrina ingenio carminibusque nitet
Inde Ratisponam Patavinaque moenia radis
Oenus et Ilsus ubi te locupletat aquis
Pierius graccus vitalem hic coeperat auram
Carmina pieriis digna legenda canens
Maior in Austriacas citus hinc diverteris oras
Pannonii regis quae trucis arma tulit
Vidimus hic pulsis per diruta tecta Colonis
Arva sub informi maesta iacere situ
Vidimus Augustos Friderici et caesaris ortos
Et sata caesarea robora multa manu
Vidimus exsculptum magna et de mole sepulcrum
Quod tegit invicti caesaris ossa mei
Vidimus alpinas tumido hic cum gutture gentes
Et stolidos villas qui coluere viros
Efficit id crassus qui torpet in alpibus aer
Atque humor niveis densus et ater aquis
Accedunt amnes Dravusque Savusque sonorus
Qui duo Danubium flumina magna petunt
In quorum ripis alpestribus oppida clara
Frisiacum Grecium Labacum et Iulichum
Bellogradum fuerat turcorum ubi saeva caterva
Experta a nostris praelia saepe viris
At parte ex alia est amerina vallis amoena
Qua tyrolis celsum tollit in astra caput
Quaque tridentinas athesis se flectit ad alpes
Cuius in adriacum decidit unda sinum
Vitiferaque nihil maius conspeximus urbe
Quae sua de vino nomina celsa gerit
Qua sua furta sequens mea flamma morabitur urbe
Elsula Bavaricas laeta perosa plagas
Quam tibi sollicitis precibus commendo Danubi
Navalem ut possit carpere tuta viam
Casta precor maneat: nec cecia vina salutet
Ut locet Austriacis oscula blanda viris
Et quicquid sequitur blanda oscula: saepe monebis
Ne solvat tenerum casta puella femur
Bacchus enim Veneris stimulans consurgere neruos
Solvere matronas saepe pudore solet
Praecipuo Austriacas intrat dum femina thermas
Non procul a campis clara Vienna tuis
Cumque per excisas curret ratis incita ripas
Perque cavos scopulos unda relisa sonat
Petrosa in mediis ubi fluctibus insula surgit
Murmurat et valido qua catadupa sono
Numine tuta tuo mea sit pater alme puella
Ut possit portum laeta subire tuum
Sic ubi nostra tuo firmabis vota favore
Carminibus nostris clarior Hister eris
Alueus ille tuus quam multas permeat urbes
Septifida tandem sub mare fauce cadens

FINIS ELSULAE NORICAE SEU DANUBII VEL ADOLESCENTIAE QUI HABET ELEGIAS TREDECIM SEQUITUR RHENUS SEU URSULA RHENANA VEL IUVENTUS

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad Bernardum Viliscum Roxolanum quo interprete ad puellam usus eratQuattuor libri amorum — Ad Elsulam a priscis et sanctis Germaniae moribus degenerantem →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Danubium ut puellam descendentem in Pannonias numine suo tueatur.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-danubium-ut-puellam-des--conradus-celtis-ab8b73
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Danubium ut puellam descendentem in Pannonias numine suo tueatur.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-danubium-ut-puellam-des--conradus-celtis-ab8b73.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.