CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Barbaram dum osculum eius peteret

latín

ALciden memorant totum dum circuit orbem
Oscula et amplexus saepe dedisse vagum
Arboribus: saxisque: feris animalibus atque
Ut caperent vires corpora fessa novas
Quosque in deliciis seruant retinent et amantes
Oscula: contactus: blandaque verba petunt
Ast tu me rigido fugis improba Barbara vultu
Barbara cui nomen litra canina dedit
Ante meam faciem tribuis mihi candida verba
Post me serpentis lingua trisulca sonat
Et mihi canitiem nudoque in vertice testam
Obicis: et glabrum dicis habere caput
Talis erat primus Romani conditor orbis
Iulius: et stellam qui genitricis habet
Talis erat Ianus bifronte vertici notus
Qui tenet in latio delubra clausa solo
Talis erat quartus Karolus cognomine dictus
Qui Caesar toto clarus in orbe fuit
Talis erat caluus libros qui scripsit amorum
Talis ego quartum qui modo claudo librum
Ast ego quid tecum convicia longa parabo
Est stolidus rixas cum muliere gerens

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad Barbaram beneficia sua conmemoransQuattuor libri amorum — Ad Barbaram obiurgationibus suis respondens →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Barbaram dum osculum eius peteret
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-barbaram-dum-osculum-ei--conradus-celtis-e7567d
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Barbaram dum osculum eius peteret», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-barbaram-dum-osculum-ei--conradus-celtis-e7567d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.