UNica quae restas mea Barbara sera voluptas
Quae non fastidis femina blanda senem
Quaeris: quo sensi tua veri signa favoris?
Accipe: non noto munera saepe dabas
Quicquid ab assiduo tibi partum chara labore est
Hoc dederas larga Barbara laeta manu
Dira lues nostros ubi nuper presserat artus
Cogens me tepido saeva iacere toro
Cumque mihi nullus: rarus vel adesset amicus
Qui gereret verae pignus amicitiae
Sola mihi praesens nostrum solata dolorem
Larga mihi medicas saepe ferendo dapes
Iuscula nunc miscens feruenti et iure polentas
Radices. succo: poma et odora dabas
Nec mihi defuerat granosum cortice pomum
Exstinguens aestus Barbara chara meos
Nec mihi defuerat pullus: capus: altilis: ornix
Omnia sollicito larga favore dabas
Unguentisque tuis variis mea membra fovebas
Restituens vires Barbara chara meas
Balnea cum variis herbis mihi saepe struebas
Dunamhdi/a tibi cognita tota fuit
Nec sic dilectos genitrix obseruat alumnos
Officiosa mihi Barbara quam fueras
Inde tibi aeterno devinctus Celtis amore est
Virtutesque tuas carmina nostra canent
Carmina quae quarto tibi in hoc cantata libello
Quo tua posteritas nomina clara leget
Octavus scythicum dum merget plaustra sub aequor
Orbis: et occidua sol orietur aqua
Balticus Euxinum quando sinus exit in histrum
Et Tylea rigidis destituetur aquis
Immemor aeterni fiet tunc Celtis amoris
Barbara in Arctois femina clara plagis
Cumque ad cognatum transibit spiritus astrum
Et consanguineo sidere vita volat
Corpora nostra simul rigida tumulentur in ora
Et saxum hunc titulum mox utriusque feret
Hic sua cum Celtis sepeliverat ossibus ossa
Barbara in Arctois femina clara plagis
Arcticus extremum concludens circulus Axem
Vertice καθετικοῦ nostra sepulchra videt