CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRenatus Rapinus

Renatus Rapinus · Barroco

Odarum liber — In EUNDEM FONTEM.

latín

Gaude sorte tuâ: sat es beatus,
Fons solo edite SANCARONIANO:
Et quamvis per agros inelegantes,
Et vilem thalamum, atque scrupulosas
Per valles, iter is laboriosum:
Nec sat terra tuo sit aequa rivo,
Fortunâ utere. LAMONAEVS ille
Princeps Ordinis ille purpurati,
Regni gloria prima, saeculique,
Musarum ille amor, ille LAMONAEVS
Amat te bonus, atque saepe visit,
Septembres ubi per vacationes,
Urbe Aulâque procul tumultuosa,
Obit lata sui vireta ruris:
Quin et saepius esse te suarum
Metam destinat ambulationum.

Ergo desine velle sumptuosas
Cunas, aut thalamum decentiorem,
Cultus desine velle mundiores,
Fortunamque aliam: sat es beatus.

Sigue explorando

Por su autor
Renatus Rapinus · 41 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Odarum liber — IN CLEMENTEM IX. PONTIFICEM MAXIMUM.Odarum liber — In EUNDEM FONTEM Illustrissimi SENATUS PRINCIPIS Delitias. →

Expediente

Autor
Renatus Rapinus
Título
Odarum liber — In EUNDEM FONTEM.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-odarum-liber-in-eundem-fontem--renatus-rapinus-20dce9
Cita recomendada
Renatus Rapinus, «Odarum liber — In EUNDEM FONTEM.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-odarum-liber-in-eundem-fontem--renatus-rapinus-20dce9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.