Fons, ocelle ruris atque uber tui!
Heri ô voluptas innocens!
Tuamne certem pauperis venâ ingeni
Aequare Vates copiam?
Cui par, nec ille fuerit Aonios liquor
Movere cantus efficax:
Noc qui Sicano gurgite intactas fugit,
Amnem maritum respuens.
Non te superbo parius hinc ambit lapis,
Hinc concha dives margine.
Non alta Regum tecta, picto in alveo
Tumidus videri, perfluis.
Sed munco, et udo gramine agrestem paras
Tibi ipse thalamum rusticus;
Et inter umbras, atque operta vallium,
Vitreo fugax curris pede.
At ne pudori sit tamen, quod nil manus
Tibi fabra cultus addidit.
Caduca dos est artis: aeternus manet,
Crescitque Naturae decor.
Sorte ô tuâ beate! LAMONIDE places:
Hunc nuda simplicitas capit.
Fuci animus expers scilicet, mores suos
In te intuetur, et probat.
Ac nunc in undis lene decurrentibus,
Placidoque fusis agmine;
Siticulosis, specimen eloquii exhibes,
Blande influentis auribus.
Nunc liberalem pingis, et avaras opes
Sibi retinere nescium:
Seu, cum ardet aestas, fers bonus violis opem
Herbisque supplicantibus;
Seu vitae egentes arbores felicibus
Rigando lymphis recreas.
Nec te rapacis more torrentis juvat
Late ruinis crescere.
Corripere messes, nemora, cumque ovilibus
Ipsas colonorum domos.
Herum aemularis nempe quem nulli gravem,
Cuncti benignum sentiunt.
Hunc ipse sentis, quando reclinans caput
Amatae in orae gramine,
Astum liquore temperat gelido, et suis
Te consecrat sudoribus.
Trepida laborant undae, et alternis manus
Gaudent adorare osculis:
Justâ hinc tumentes se ferunt superbia,
Dulcique plenae imagine,
Monti, obviisque vallibus LAMONIVM
Fluctu loquuntur garrulo.
Jure ergo, ergo, Fons venuste, delitias suas,
Suosque amores te vocat.
Teque Polycrenen jure dici vult, novo
Plaudente famâ nomini.
Certe Hippocrenen occupatam Barbaris
Meliore réddas omine:
Phoebo et relicto, sacra Musarum cohors
Unum colat LAMONIVM.
FINIS.