CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XXX. [De uulpe et gallo.]

latín

NACTA secus uallum quedam uulpecula gallum,
Callida rimatur, quibus artibus hic capiatur.
Multa reuoluenti sedet hec sentencia menti:
Fallat adulando, quem ui nequid, hec sibi fando: 1070
«Ante per has horas quas uoces quamque sonoras
Nocte dieque pater dederat tuus, o bone frater!
Fac igitur signum, rear hoc ut te patre dignum,
Vt similis patri uideatur uox fore nati».
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis, 1075
Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus,
Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
Quod uulpes factum cernens sibi tempus ad aptum,
Sustulit ignarum, gestans per opaca uiarum.
Dedecus illud agi uidet omnis ut incola pagi, 1080
Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum,
Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
Cuius post dorsum clamatur: «Dic, age, quorsum
Nostra feratur auis uocis modulamine suauis?»
Cumque nemus iuxta uulpes sic iret onusta 1085
Nec per uirtutem putet ales habere salutem,
Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus,
Arte relaxari reputat molimine tali:
«Non» ait, «audisti, referant quid inaniter isti:
Plebis hic est nostre gallus, sic raptus a hoste? 1090
Esse tuum certe decet hunc; fatearis aperte».
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis,
Arboris inuentae conscendens alta repente
[1092a]
Seque sui iuris docet esse nec amodo furis.
Sic deluduntur multi, dum uana locuntur,
Iure suis culpis, paciendo simillima uulpis; 1095
Sepe solet tales quos fallere prouidus ales.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XXVIII. [De uulpe et gatto.]Novus Aesopus — XXXI. [De leone et mure.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XXX. [De uulpe et gallo.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xxx-de-uulpe-et-gallo--baldo-dbe29c
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XXX. [De uulpe et gallo.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xxx-de-uulpe-et-gallo--baldo-dbe29c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.