CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XXXI. [De leone et mure.]

latín

MVRIBUS in ludum collectis mutuo dudum,
Casus agit quendam latebram nimis in metuendam,
In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
Cumque uagaretur mus intus, ut egrederetur, 1100
Ora quiescentis contingit acumine dentis.
Ille, ferox rictu, factusque ferocior ictu,
Vnguibus affixit miserum, cui talia dixit:
«Que tibi sunt uires, me sic ut ineptus adires?»
Cui retulisse ferunt, huc se quod fata tulerunt 1105
Sponte nec inmissum, sociis sed agentibus ipsum.
Quem uenia dignum, proprio nec uelle malignum,
Depositis irae stimulis, leo iussit abire,
Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
Recia uenantum, quondam iactata per antrum, 1110
Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris
Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
Ille sui captus non inmemor, eius et actus,
Instat mille modis uinctum dissoluere nodis, 1115
Vique iuuat dentis prius huic non ultro nocentis.
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum,
Alterius culpam quicumque relinquit inultam,
Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti,
Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum. 1120

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XXX. [De uulpe et gallo.]Novus Aesopus — XXXII. [De uulpe et ibide.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XXXI. [De leone et mure.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xxxi-de-leone-et-mure--baldo-31d625
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XXXI. [De leone et mure.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xxxi-de-leone-et-mure--baldo-31d625.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.