CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XXXII. [De uulpe et ibide.]

latín

INVITATA cibis uulpis fuit artibus ibis;
Cui liquidas pultes breuiter det ut inuida uulpes,
Has super inmensum uas spargit et undique tensum;
Ad quod ut accessit rostrumque famelica pressit,
Tristior inde redit, delusam se quia credit. 1125
Sed tempus multum non distulit illud inultum;
Nuper enim partae cenae non inmemor arte
Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur.
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris
Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur. 1130
Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit
Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
Que mox yronice sic fari cepit: «Amice,
Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
Si placet, utaris; michi parcere ne uerearis; 1135
Si dedignaris, ne(c) cuilibet inde queraris,
Cum non sit clam te, quod talia feceris ante».
Auribus hec cordis quicumque capaciter audis,
In te quicquid odis fieri molimine quouis,
Cuilibet arte mali caueas inferre sodali! 1140

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XXXI. [De leone et mure.]Novus Aesopus — XXXIII. [De ceruo et equo.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XXXII. [De uulpe et ibide.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xxxii-de-uulpe-et-ibide--baldo-05e77a
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XXXII. [De uulpe et ibide.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xxxii-de-uulpe-et-ibide--baldo-05e77a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.