CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XXVIII. [De uulpe et gatto.]

latín

[C]olloquio pacto uulpes ait obuia gatto: 1000
«Qualibus utaris, precor, artibus, ut fatearis».
«Artem saltantum de cunctis calleo tantum;
Hac» ait, «antique» gattus, «sustentor ubique».
Cui uulpes inquit: «Quem sic natura relinquit
Viribus expertem, uelut ipse fateris, inertem, 1005
Cuilibet est signum non uita credere dignum».
Annuit hac gattus uulpis racione coactus.
Quam tamen instigat precibusque referre fatigat,
Artes quot nosset, quibus aeuum ducere posset.
«Qualibus? ex centum didici, quas more parentum 1010
Me bene munitam constat producere uitam».
«Dignior es uita, tanta, soror, arte potita;
Me sed, ad omne fere cui cor sit inutile vere,
Turba canum uillae, properans uenator et ille
Non modicum terrent, dum sic utrique pererrent». 1015
«Digne terreris, quia nullius artis haberis,
In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem,
Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti,
Mille uiis pergens et memet in omnia uergens».
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat, 1020
Forte canes idem, uenando per hec loca pridem,
Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
Protinus haud aeque fugiunt per deuia queque:
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus,
Illa pererrando, solito deserta meando, 1025
Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
«Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris,
Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis 1030
Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta».
Uiribus in uestris qui sic confidere suestis,
Amodo discatis, ne sic quandoque ruatis:
Ne contempnatis, minimos quos esse putatis,
Rebus inoptatis quos sepe ualere sciatis! 1035

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XXVII. [De uiro, coniuge et mediatrice.]Novus Aesopus — XXX. [De uulpe et gallo.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XXVIII. [De uulpe et gatto.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xxviii-de-uulpe-et-gatto--baldo-cd9afc
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XXVIII. [De uulpe et gatto.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xxviii-de-uulpe-et-gatto--baldo-cd9afc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.