CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XXVII. [De uiro, coniuge et mediatrice.]

latín

UIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem,
Alloquitur plane uocis simulamine uanae:
«Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus, 940
Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam».
Vocibus his extra respondet talia mesta:
«Qua requie fungar, solita uice ni tibi iungar?»
Quam uir adhortatur, comes ut sibi fida petatur,
Per quam secura pociatur nocte futura. 945
Mox mediatrici precepit, ut eius amici
Ianua pulsetur, preparare nec ipse moretur.
Adueniensque cito, metuens ait: «Ipsa preito;
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum».
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum 950
Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix,
Agnouitque citi redeuntis nocte mariti
Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero,
Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam. 955
Sed cum nouisset foris esse, quod ante petisset,
Per solitum morem flagrat, ut petat eius amorem.
Cui dum nulla patet uia, qua scelus anxia patret,
Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti,
Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret. 960
Cuius nexa uice stetit hec ibi pro meretrice.
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus,
Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
Qua nubente foris, gemitus dat uincta doloris;
Sicque uir iratus uinique sapore grauatus 965
Tercio sectatur, quid sit sibi uel quid agatur;
Verbaque nulla dabat, quia sic latuisse putabat.
Quam super inuectus furiosus hic et uir ineptus,
Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
Inde petit stratum, sic se putat ut saciatum. 970
Mecha uoluptati satis ut sibi faecit amati,
Intrat nocte lares, flens truncas tam male nares;
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae,
Vincula confregit citiusque redire coegit,
Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem. 975
Cumque sub aurora uir surgens cerneret (h)ora
Coniugis integre, quam lesam credidit egre,
Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus
Tale quid egisset, per sompnia uimque tulisset.
Sic uictus cessit, sic crimen adultera texit. 980
Mox intempesta mediatrix nocte regressa,
Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset,
Vaginamque dari peteret zonaque ligari,
Cum solo cultro ueniens, dare nititur ultro. 985
Quem uir ut agnoscit, renuens, iam dicta poposcit;
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira,
Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
Hec, ut texisset, male cesa quod ante fuisset, 990
Clamitat absque mora cultrum uenisse per ora
Vulnus et inpactum fortunae casibus actum,
Ex inprouiso naso labroque reciso.
Hac specie ueri fit credulus hinc mulieri,
Insidiis tantis delusus id assimulantis. 995
Sic fore fallaces mulieres sicque sagaces
Sit cunctis clarum tot iniquis artibus harum,
Nec pro communi uicio te crede uel uni,
Certa fides oris dum nullis sit uel amoris!

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XXVI. [De cane et lupo.]Novus Aesopus — XXVIII. [De uulpe et gatto.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XXVII. [De uiro, coniuge et mediatrice.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xxvii-de-uiro-coniuge-et-mediatric--baldo-6e0eb9
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XXVII. [De uiro, coniuge et mediatrice.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xxvii-de-uiro-coniuge-et-mediatric--baldo-6e0eb9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.