FERTUR ouile macer canis, olim uiribus acer,
Quoddam tutari iussu senioris auari.
Qui plus latrando quam morsu uulnera dando,
Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat. 900
Sed quia, seu dixi, macies grauis inminet ipsi,
Hostis in aduentus occurrere sic macilentus
Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
De grege sic multi periere frequenter inulti.
Mox ut id ignaro domino patet eius auaro, 905
Plus dedit huic uictus, sit ut acrior hostis in ictus.
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit,
Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem,
Conuenit hunc blande: «Quid id est, dic, frater amande,
Quod sic pinguescis, certamen et ultra capescis? 910
Quod uideare satur, fateor, per me quod agatur.
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
Quodlibet ergo pecus michi fer, retributor ut aequus».
«Nil» ait, «expectes me ferre, quod hinc modo uectes,
Cum dape non uili, studio saciatus herili, 915
Peruigili cura seruem pecus ipsaque rura.
Sed ne factorum puter inmemor esse tuorum,
Presidio celeri scio me tibi posse mederi:
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum,
Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris». 920
Quo lupus inuectus et salsa carne refectus,
Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
Dumque, quid hauriret siciens, ibi nil reperiret,
Eius erat potus magis olim quam sibi notus.
Anxius impletur, uini satis hic quod habetur; 925
Vtque die fausto letus, quo clamitat, hausto
Omnimodisque iocis leuat ebrius organa uocis,
Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus,
Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti, 930
Crura pedesque ferae canibus conuulsa dedere.
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum,
Qui canis infesti sibi semper et ore molesti
Credit adhortatus per falsae uocis hyatus.
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti, 935
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio uilis,
Fraude necis dirae ne sic uideare perire!