Agmina ueruecum communi foedere secum
Viribus obniti statuerunt hostis iniqui,
Clam uel forte palam si tantam lederet alam.
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis
Ac totidem caenae cocus aufert ui sine paenae; 875
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
Cumque requisissent, se foederis ut meminissent,
Presidioque pari socios par esse iuuari,
His respondetur, quod eis nichil inde nocetur,
Esse per hunc ritum nec eorum quemque petitum. 880
Taliter obliti sibi hosti uelle reniti,
Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense
Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
Ad minimam partem talem uenere per artem, 885
Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
Namque prius pactum recolentes tam male fractum,
Condicione pari cuiquam timuere iugari,
Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi,
In iam promissis etiam iurantibus ipsis, 890
Atque supradicti tamen hii periere relicti,
Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt,
Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
Vindicis ista pati meruerunt premia fati,
Iure figurantes, deceat quod semet amantes 895
Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.