EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum,
Monte sub ingenti subiit; quem, nocte silenti
Si descendisset, seruabat, ut hunc rapuisset.
Sed caper ut fontem uidet eminus hunc prope montem,
Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum. 1040
Vtque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit,
Interius spectat, quae cornua cruraque gestat,
Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus
Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus: 1045
«Amodo cuiusquam formidine terrear usquam?
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti,
Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus».
Talia iactantem, sic seque preesse putantem
Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset, 1050
Occupat incautum, falsis uirtutibus auctum,
Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
Cuius premorso letali uulnere dorso:
«Cur» ait ille fremens, «iactas tot inania demens?»
«Desine mirari, lupe, me tibi talia fari. 1055
Denique uulgari solet id sermone probari:
‹Yrcus quando bibit, quae non sunt debita, dicit;
Cum bene potatur, quae non sibi debita, fatur›.»
Non tamen, oblato necis huius tempore grato,
Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum. 1060
Non ultra uires discant presumere uiles,
Nec sua non captent, propriis nec uiribus aptent,
Munere naturae piod non datur his fore iure;
Curaque sit talis: peragat quis ut id Iuuenalis
A superis missum se nosse, quod expedit ipsum; 1065
Fertur ab Argiuis, quod g[n]oti seliton ubiuis.