CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMatthias Casimirus Sarbievius

Matthias Casimirus Sarbievius · Barroco

Lyricorum libri quattuor — IV — ODE IX. Ad Romam. Eam bonarum artium nutricem esse.

latín

Secunda coelo Roma, perennia
Quam jura dantem quadrijugo vehit
Hinc Africa Europeque supplex,
Inde Asia Americeque curru,

Olim cruentis non sine proeliis
Frenare terras aspera, nunc potens
Pacis sacramento quietae
Belligeras cohibere gentes.

Nec omne terram prospicit undique
Coelum, nec omnis parturit omnia
Tellus, et in magnis relucet
Discolor ingeniis venustas.

Te mite coelum, te Genius loci,
Et quae bonorum copia plurimo
Se fundit e cornu, colendis
Moribus ingenioque blandam

Fecere matrem. Non tibi nubilae
Mentes: sed, album quae generosius
Bibere solem, sunt aperto
Pectora candidiora coelo:

Yerique pugnax et nivei vigil
Pubes honesti: fulgurat indoles
Yultuque, cultuque et fideli
Non dubius sedet ore candor.

Sunt et benignae quae bona pectoris
Ornant Camoenae. Non veteres ego
Vates et ignotas amico
Carmine sollicitabo manes:

Testis mearum vivida Bencii
Thalia laudum: testis amoenior
Argenteis Gdllutiorum
Barbitos insonuisse nervis:

Testis, feroci qui premit impetu
Papiniani proelia pectinis
Donatus: heu testis tragoedi
Postuma Calliope Stephoni,

Divesque Stradae cultus, et integer
Guinisianus candor, et aurei
Lepos Petruci, aut qui Latino
Dulce fluit Godefiddus ore.

Quamquam nec annis desit idonea
Campoque pubes: et tibi Thracium
Deproeliaturos tyrannum
Magnanimos Latium nepotes

Cultuque et almis educat artibus;
Qui regna Cypri, qui Rhodon asserant
Annis, Palaestinosque colles,
Et Solymi juga parricidae.

Vidi Latinas, vidi ego ludicro
Late phalangas fervere proelio,
Primi rudimentum Gradivi,
Dum Ligurum Allobrogumque quondam

Urbanus acres non sine numine
Componit iras, cum fera militum
Ferrara vicinum quietis
Eridanum monet esse ripis.

Heu, quanta bello robora! non mihi
Indictus olim vixeris, altius,
Torquate, fraterna sonari
Digne lyra, comitum propago,

Torquate regum. Te Latiis gravem
Bohemus armis, te validum leves
Sensere Daci: tu, perempti
Non humilis socius Buquoi,

Tunc Vaticano primus in agmine
Pugnam docebas; qualis adhuc rudem
Chiron Achillem, qualis alto
Aemona Protesilaus Haemo.

Dicent columnas, qui gravioribus
Dicent Camoenis edomitum mare, et
Opima Naupacti tropaea, et
Ausonio pia bella ponto.

Non et sonandus non geminus pari
Ursinus oestro? sed bene credidit
Imbelle plectrum, non pharetram,
Aut habilem mihi Phoebus arcum.

Sigue explorando

Por su autor
Matthias Casimirus Sarbievius · 440 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Lyricorum libri quattuor — IV — ODE IV. Celebris Polonorum de Osmano, Turcarum imperatore, victoria, proelio ad Chocimum Dacico, anno Domini MDCXXI. VI. Non. Septembr. commisso, parta.Lyricorum libri quattuor — IV — ODE V. Parodia ex Joannis Kochanovii poetarum Polonorum principis, Libri II. Ode XXIV →

Expediente

Autor
Matthias Casimirus Sarbievius
Título
Lyricorum libri quattuor — IV — ODE IX. Ad Romam. Eam bonarum artium nutricem esse.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-lyricorum-libri-quattuor-iv-ode-ix-ad-romam-eam--matthias-casimirus-sarbieviu-60036f
Cita recomendada
Matthias Casimirus Sarbievius, «Lyricorum libri quattuor — IV — ODE IX. Ad Romam. Eam bonarum artium nutricem esse.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-lyricorum-libri-quattuor-iv-ode-ix-ad-romam-eam--matthias-casimirus-sarbieviu-60036f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.