Delphis Solonem scripse fama est Atticum
gnothi seauton, quod Latinum est: Nosce te.
Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon, sit tuum necne ambigunt,
quod introfertur: hora telos makrou biou,
finem intueri longae vitae qui iubes.
Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
Et Pittacum dixisse fama est Lesbium:
gignoske kairon. Tempus ut noris, iubet.
Set kairos iste tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit: hoi pleistoi kakoi,
quod est Latinum: plures hominum sunt mali
Set imperitos scito, quos dixit malos.
Melete to pan Periandri est Corinthii
meditationem esse totum qui putat.
Ariston metron esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est: optimus cunctis modus.
Thales eggya para d'hata protulit,
spondere qui nos, noxa quia praesto est, vetat.
Hoc nos monere faeneratis non placet.
Dixi: recedam; legifer venit Solon.