CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Ludus Septem Sapientium — 10. Periander

latín

Ephyra creatus huc Periander prodeo,
melete to pan qui dixi et <hoc> dictum probo,
meditationem esse totum quod geras.
Is quippe solus rei gerendae est efficax,
meditatur omne qui prius negotium.
Adversa rerum vel secunda praedicat
meditanda cunctis comicus Terentius.
Locare sedes, bellum gerere aut ponere,
magnas modicasque res, etiam parvas quoque
agere volentem semper meditari decet.
Nam segniores omnes in coeptis novis,
meditatio si rei gerendae defuit.
Nil est, quod ampliorem curam postulet,
quam cogitare, quid gerendum sit. Dehinc
incogitantes fors, non consilium regit.
Sed ego me ad partes iam recipio. Plaudite,
meditati ut vestram rem curetis publicam.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ludus Septem Sapientium — 1. Ausonius consul Drepanio procons. salutemLudus Septem Sapientium — 3. Ludius →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Ludus Septem Sapientium — 10. Periander
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ludus-septem-sapientium-10-periander--decimus-magnus-ausonius-848508
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Ludus Septem Sapientium — 10. Periander», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ludus-septem-sapientium-10-periander--decimus-magnus-ausonius-848508.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.