CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Ludus Septem Sapientium — 1. Ausonius consul Drepanio procons. salutem

latín

Ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
adtento, Drepani, perlege iudicio.
Aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
sive tegenda putes carmina, quae dedimus.
Nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
proxima defensi cura pudoris erit.
Possum ego censuram lectoris ferre severi
et possum modica laude placere mihi.
Novit equus plausae sonitum cervicis amare,
novit et intrepidus verbera lenta pati.
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
censor Aristarchus normaque Zenodoti!
Pone obelos igitur, primorum stemmata vatum:
palmas, non culpas esse putabo meas
et correcta magis quam condemnata vocabo,
adponet docti quae mihi lima viri.
Interea arbitrii subiturus pondera tanti,
optabo, ut placeam: si minus, ut lateam.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Locus ordinandi coquiLudus Septem Sapientium — 10. Periander →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Ludus Septem Sapientium — 1. Ausonius consul Drepanio procons. salutem
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ludus-septem-sapientium-1-ausonius-consul-drepan--decimus-magnus-ausonius-c09b03
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Ludus Septem Sapientium — 1. Ausonius consul Drepanio procons. salutem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ludus-septem-sapientium-1-ausonius-consul-drepan--decimus-magnus-ausonius-c09b03.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.