De more Graeco prodeo in scaenam Solon,
septem sapientum fama cui palmam dedit.
Set fama non est iudicii severitas;
neque esse primum, verum me unum existimo,
aequalitas quod ordinem nescit pati.
Recte olim ineptum Delphicus iussit deus
quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
ut in orbe tereti nominum sertum inderet,
ne primus esset, ne vel imus quispiam.
Eorum e medio prodeo gyro Solon,
ut, quod dixisse Croeso regi existimor,
id omnis hominum secta sibi dictum putet.
Graece coactum est: hora telos makrou biou:
quod longius fit, si Latine edisseras:
spectare vitae iubeo cunctos terminum.
Proinde miseros aut beatos dicere
evita, quod sunt semper ancipiti statu.
Id adeo sic est. Si queam, paucis loquar.
Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit
his in beatis, dives insanum in modum,
lateribus aureis templa qui divis dabat.
Is me evocavit. Venio dicto oboediens,
meliore ut uti rege possint Lydii.
Rogat, beatum prodam, si quem noverim.
Tellum ne dico, civem non ignobilem:
pro patria pugnans iste vitam obiecerat.
Despexit, alium quaerit. Inveni Aglaum:
fines agelli proprii numquam excesserat.
At ille ridens: «quo dein me ponis loco,
beatus orbe toto qui solus vocor?»
«Spectandum» dico «terminum vitae prius,
tum iudicandum, si manet felicitas ».
Dictum moleste Croesus accepit. Ego
relinquo regem. Bellum ille in Persas parat.
Profectus, victus, vinctus, regi deditus.
+At ille captans funeris instar sui,
qua flamma totum se per ambitum dabat
volvens in altum fumidos aestu globos.
Ac paene sero Croesus ingenti sono,
«o vere vates», inquit, «o Solon, Solon».
Clamore magno ter Solonem nuncupat.
Qua voce Cyrus motus extingui iubet
gyrum per omnem et destrui ardentem pyram.
Et commodum profusus imber nubibus
repressit ignem. Croesus ad regem ilico
per ministrorum ducitur lectam manum.
Interrogatus, quem Solonem diceret
et quam ciendi causam haberet nominis,
seriem per omnem cuncta regi edisserit.
Miseratur ille vimque fortunae videns
laudat Solonem, Croesum in amicis habet
vinctumque pedicis aureis secum iubet
reliquum quod esset vitae totum degere.
Ego duorum regum testimonio
laudatus et probatus ambobus fui.
Quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.
Venit ecce Chilon. Vos valete et plaudite.