CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber I — Epistula XII

latín

Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab Ioue donari possit tibi; tolle querellas;
pauper enim non est cui rerum suppetit usus.

Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil5
diuitiae poterunt regales addere maius.

Si forte in medio positorum abstemius herbis
uiuis et urtica, sic uiues protinus, ut te
confestim liquidus Fortunae riuus inauret,
uel quia naturam mutare pecunia nescit10
uel quia cuncta putas una uirtute minora.

Miramur, si Democriti pecus edit agellos
cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
nil paruum sapias et adhuc sublimia cures;15
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
quid uelit et possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen?20

Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
defer; nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.

Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.

Ne tamen ignores quo sit Romana loco res,25
Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — Epistula XILiber I — Epistula XIV →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber I — Epistula XII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-epistula-xii--quintus-horatius-flaccus-16fa7e
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber I — Epistula XII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-epistula-xii--quintus-horatius-flaccus-16fa7e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.