CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber I — Epistula XI

latín

Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid et Colophon? Maiora minoraue fama,
cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?

An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una?5

An Lebedum laudas odio maris atque uiarum?

Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem,
oblitusque meorum, obliuiscendus et illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem.10

Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus uolet in caupona uiuere; nec qui
frigus collegit, furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia uitam;
nec si te ualidus iactauerit Auster in alto,15
idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.

Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula solstitio, campestre niualibus auris,
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.

Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum,20
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.

Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam
grata sume manu neu dulcia differ in annum,
ut quocumque loco fueris uixisse libenter
te dicas; nam si ratio et prudentia curas,25
non locus effusi late maris arbiter aufert,
caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.

Strenua non exercet inertia; nauibus atque
quadrigis petimus bene uiuere. Quod petis, hic est,
est Vlubris, animus si te non deficit aequus.30

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — Epistula XLiber I — Epistula XII →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber I — Epistula XI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-epistula-xi--quintus-horatius-flaccus-a8ab8d
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber I — Epistula XI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-epistula-xi--quintus-horatius-flaccus-a8ab8d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.