270 O Magne rerum conditor Deus meus
Pater meus coelestis ante saecula,
Qui gloriae tuae ampliandae gratia,
Et pro salute generis hominum perditi
Me filium tuum unigenitum in hunc lacum
275 Ex matre mortalem editum, dirae neci
Praedestinatum huc e supernis sedibus
Misisti, & oro te & obsecro pro temporis
Ratione, & hoc aetatis, ut mihi sedium
Dones tuarum praesidem sapientiam.
280 Quo adsit mihi, & mecum laboret, ut per hanc
Meam tua innotescat orbi gloria.
Pater celebra filium tuum hoc die,
Quo te tuus celebret vicissim filius.
Cum aetate crescat gratia & sapientia,
285 Coram hominibus, tua quo augear gloria.
Me ob hoc enim parentibus subduxi, ut in
[fol. A8v]
His quae tuum ad honorem sient sim sedulo.
Da quoque pater animo meo constantiam,
Pudore ne confusus humano velim
290 Aut veritatem obnubere aut pessundare.
Na. Perfusus en iam lachrimis surgit puer,
Suosque vultus sacram ad aedem dirigit.
Abi. Loquamur obiter antequam nos deserat,
Quo eius fruamur paululum praesentia.
295 Vox nanque dulcis est genaeque amabiles.
En sponte se peti videns nos appetit.
Heus tu. Na. Hem. Ab. Saluta blanditer, quod amore cum
Suavitate dignus est. Na. Memorem mones.