CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGeorgius Macropedius

Georgius Macropedius · Renacimiento

Jesus scholasticus — Scena quarta.

latín

245 QUemnam videmus eminus puellum? Ab. Ubi?
Na. Procul a sinistris, eiulantem. Ab. Video, sed
Non aliquis est nostratium. Candidus enim &
Rubicundus est, electus atque ex milibus.
Quis non fleat videns puelle amabiles
250 Genas tuas suffundi amaris lachrimis?
Vide obsecro te, ut os decens, roseae genae,
Frons lata, ocelli splendidi prae se ferunt
Et indolem plane entheam, & prae filiis
Mortalium forma decorum & inclytum.
255 Quid membra reliqua corporis nisi filium
Dei, tribus qui apparuit pueris suis
Fornacis olim in ignibus? Nathanael
Quin advolamus? quin puellum amplectimur?
Quin osculamur? Quem eligas ex milibus,
260 Huic comparandum puerulo vel angelo?
Sic nempe facies rutilat, ut vultum angeli
Videre mihi videar, eamus obsecro.
[fol. A8r]
Na. Mane, sub hac ficu latentes clanculum,
Exaudiamus quid Deum precabitur.
265 Se orationi praeparat, nam poplites
Solo imprimit, manusque graciles complicat,
Oculosque rorantes ad aethera sublevat.
Ab. Placet audiamus, vox enim eius dulcis est
Et in illius diffusa labris gratia.

Sigue explorando

Por su autor
Georgius Macropedius · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Jesus scholasticus — Prologus.Jesus scholasticus — Scena quinta. →

Expediente

Autor
Georgius Macropedius
Título
Jesus scholasticus — Scena quarta.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-jesus-scholasticus-scena-quarta--georgius-macropedius-777d36
Cita recomendada
Georgius Macropedius, «Jesus scholasticus — Scena quarta.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-jesus-scholasticus-scena-quarta--georgius-macropedius-777d36.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.