AUdite me puelli & adolescentuli,
Quotquot theatro nostro adestis comico,
Advertite (inquam) & mentem & aures paululum,
Ut audiatis pauculos logos meos,
5 Quos omnium vestrum in salutem & commodum
Iam proloquar. Silete & animadvertite.
Pater supernus filium Deus deum
Demisit exulantem in hoc ergastulum,
Ut recuperaret perditum genus hominum,
10 Primo quod in parente Adamo perierat.
Hic carne sumpta ex illabata virgine,
Nostri absque scelere factus est simillimus.
Qui moribus seorsum ab incunabulis
Pijs probisque docuit id, quod postmodum
15 Sermonibus docturus erat in publico.
Puerilibus itaque vos Iesu moribus
(Scholasticos praesertim & omnes parvulos)
Primis ab annis imbui ex animo volens,
Vobis Iesum nunc scholasticum offero,
20 Qui neutiquam virum potentem in opere & in
Sermone vobis obtulissem comicos.
Id quod quidem me iudice foret indecens.
Non omnia siquidem apta sunt comoediae
Rerum argumenta. Gravia enim tragaediae
[fol. A2v]
25 Mage congruunt, & maxime si heroicae
Personae erunt, tristemque habebunt exitum.
State itaque vos pueri, ut puellum Iesuah
Cum matre virgine videatis progredi.
State (inquam) & omnibus quietis fabulis
30 Spectate si qua imitatione digna sint,
In matre virginea aut puello Iesuah.