___________ STupenda sunt
Quae protulit puerulus hic, non admodum
Tamen prophetis dissona, atque temporum
Ratio admodum non discrepat. Nic. Hic quisquis est
Divinus est, nec sine Deo in tenellulo
1025 Tantum potest sapientiae & prudentiae
Latere, quantum in eo latere vidimus
Seu deprehendimus. Na. Patres mei (licet
Ego rudis, iuvenis, inexpertusque sim)
Tamen hic puer (si credimus tecmerijs)
1030 Aut filius Dei est, vel ipse Christus est
Rex Israhel, prout prophetae concinunt.
Pon. Temerarium istuc dicitur. Nam filius
Lignarij fabri, absque stemmate regio,
Et Nazareni Meschia futurus est?
1035 Ex Bethlehém ne nasciturum praecinit
[fol. C8v]
Davidis urbe qui reget populum Israhel.
Examinate cautius quis sit puer,
Vulgus priusquam exaudiat vel creduat.
Na. En mater eminus suo cum filio,
1040 Si quis velit iam sciscitetur pluria,
Salvo pudore iuvenculae. Ga. Salvo. quid hoc?