CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 16. De simulacris eorum

latín

Deludunt uos pauci scelerati uates inanes,
Extricare suam dum quaerunt ** uitam.
Subornant aliis ex se sub mysteria falsum.
Inde simulantes concussi numine quodam
Maiestatemque canunt et se sub figura fatigant.
Vidistis saepe Duellonarios, quali fragore
Luxurias ineunt, dum furias fingere quaerunt,
Aut cum dorsa sua allidunt parca bipinne,
Cum doctrina sua cernant, quod cruore sanent.
Respicite, quando non illos numina cogunt,
Ipsi qui se primum conponunt integra mente;
Sed stipem ut tollant ingenia talia quaerunt.
Ex eo uidete, quoniam sunt omnia ficta.
Obumbrant populum supplicem, perituri ne credant.
Res semel in uano de uetustate processit,
Vt uaticinanti credatur prodita falsa;
Maiestas autem illorum nulla locutust.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 15. De dis deabusqueInstructiones — 17. De Ammudate et Deo magno →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 16. De simulacris eorum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-16-de-simulacris-eorum--commodianus-dd1860
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 16. De simulacris eorum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-16-de-simulacris-eorum--commodianus-dd1860.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.