CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 15. De dis deabusque

latín

Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,
Et dicitis fata genesis adscribere nobis?
Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:
Inter utrumque uias mors inmatura uagatur.
Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?
Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare,
Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.
Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,
Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem,
Virginis, et Venerem, cui coniuges uestrae delumbant.
Sunt alia praeterea daemonia ⟨procul a⟩ fanis,
Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,
Vt nec ipsi sibi possint rationem reddere pestis.
Exportari magis in ultima terra deberent.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 14. HerclesInstructiones — 16. De simulacris eorum →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 15. De dis deabusque
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-15-de-dis-deabusque--commodianus-510758
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 15. De dis deabusque», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-15-de-dis-deabusque--commodianus-510758.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.