CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 17. De Ammudate et Deo magno

latín

Diximus iam multa de superstitione nefanda,
Et tamen exsequimur, ne quod praeterisse dicamur.
Ammudatem qui suum cultores more colebant,
Magnus erat illis, quando fuit aurum in aedem.
Mittebant capita sub numine quasi praesenti.
Ventum est ad summum, ut Caesar tolleret aurum:
Deficit numen aut fugit aut transit in ignem.
Auctor huius sceleris constat, qui formabat eundem.
Tot uiros et magnos seduxit false prophetans,
Et modo retacuit qui solebat esse diuinus.
Erumpebat enim uocis quasi mente mutata,
Tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem.
Dicite nunc ipsi, si non sunt numina falsa.
Ex eo prodigio, quod perdidit, ille propheta
Oblitus est iste prophetare, qui ante solebat.
Monstra deo ista fincta sunt per uiniuoraces,
Audacia quorum damnabilis numina fingit.
Gestabantur enim, et aliut tale sigillum:
Nunc et ipse silet, nec ullus de illo prophetat.
O nimium ⟨stulti⟩, sed uos ipsos perdere uultis.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 16. De simulacris eorumInstructiones — 18. Nemesiacis vanis →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 17. De Ammudate et Deo magno
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-17-de-ammudate-et-deo-magno--commodianus-85b240
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 17. De Ammudate et Deo magno», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-17-de-ammudate-et-deo-magno--commodianus-85b240.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.