(PL 19 0368C) (0368D)
Dumque socer dirus lanarum vellera tondit,
Libertas permissa viro, qua commoda ferret
Omnia, et incoctos tosta fornace penates,
Quos Syrus in patriis credebat numina Carris.
940Haec tamen involucris cohibebat cauta Rachela,
Ne pater inventa puniret crimina noxae.
Digressus victo conscendit flumine collem,
Quem Galatum indigenae patrio sermone loquuntur.
Tertia iamque die soceri pervenit ad aures
945Discessus generi pariter, pariterque natarum. (0369A)
Ilicet auxilium fraterno ex agmine poscit,
Quaesitumque diu sexto iam lumine Nangus,
Ne noceat, sancto Domini terrore vetatur,
Mitificusque sua is, quae credit numina, poscit,
950Et cunctis quaesita locis non cognita moeret.
Postquam depositis rediit pax certa querelis,
Congeries struitur saxis crescentibus alta,
Ut locus exstructo maneat munimine testis,
Ac positus limes limen discerneret agris.