CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXII.

latín

(PL 19 0369A)
955Ecce viae medio vates vidit ardua castra,
Quae Deus astrigero ductat moderamine rector,
Indidit et nomen testatus: Haec Deus implet. (0369B)
Interea electos iuvenes praecurrere iussit,
Muneribusque graves, germanum quae iubet ut is
960Ut reditum placidus tribuat; pacemque petenti
Annuit ille libens; sociis, atque agmine multo
Stipatus, fratrem contra nil turbidus exit,
Cumque quater centum terretur turba virorum,
Plus species, quam tela nocent famulantibus armis.
965Discretis igitur gregibus, haec prima locavit,
Quae donata sibi dignetur sumere frater,
Atque simul flexa Dominum cervice poposcit:
O Deus, immensi spes, et substantia regni,
Qui Deus es semper genitoris solus, avique,
970Cuius ab exsilio faciunt me iussa reverti,
Grandia ditato largitus commoda servo,
Iussisti lenta fluvium transmittere virga,
Iordanemque tuum illico transmittere gressu. (0369C)
Et nunc dividuis cernis me degere castris,
975Ut varios casus gemino munimine casus.
Eripe me his, invicte, malis, et spicula fratris
Infracto placidus quam primum decute ferro,
Ne rapidus duro feriat mea pectora telo.
Ergo ubi composuit socios, somnosque petivit,
980Luctantem superare Deum sub nocte laborat.
Femine nam presso, stupuit pars corporis illa.
Cumque diu vellet membrorum solvere nexus,
Is, qui pulsarat valido certamine vatem,
Praestita dimissum Dominus post dona remisit. (0370A)
985Nomine mutato, Iacobus desinit esse,
Ac Dominum Cernens cunctorum dicitur ore;
Ausus quinetiam Domini condiscere nomen,
Non potuit, soli quod ius est nosce Tonanti.
Ipse locum Domini compellat nomine visi,
990Contigerat cuius sublimes cernere vultus.
Atque ubi se Dominus pulsa iam nocte removit,
Egreditur longa sustentans cuspide gressus.
Hinc Iudaea memor devitat mandere nervum,
Qui femur astrictum rigido munimine fulsit.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXI.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXIII. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xxxii--iuvencus-0bcdb7
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xxxii--iuvencus-0bcdb7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.