CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXIII.

latín

(PL 19 0370A)
995Iamque videns fratrem vallatum cum grege turma,
Procurvus prona Dominum cervice salutat.
Congressi multo coniungunt pectora fletu.
Et iam iamque magis vario sermone requirit,
Qui veniant comitante manu, quae turba sequatur. (0370B)
1000Ille docet, nuptae quo sint genitore creatae,
Diversique greges qua sint mercede parati,
Confestimque nurus curvo cum poplite fusae
Admorunt teneros cognata ad basia natos.
At senior prolata pie dum munera vitat,
1005Mitificus mulcet concordis pignora vatis,
Atque libens fratre pariter comitante recurrit,
Ut vice sermonum sensim sua gesta referrent.
Sed quia lentigrado serpebant agmine foetae,
Subsedit vates, gregibus, famulisque regendis,
1010Parvaque frondoso posuit mapalia tecto,
Nomine quae fixo placuit vocitare Tabernas.
Devenit ad Sicimas, quae sunt regione Chananna,
Mercatus pretio confinis praedia terrae,
Atque Deum structis properans altaribus orat.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXII.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXIV. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXIII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xxxiii--iuvencus-d7d689
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXIII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xxxiii--iuvencus-d7d689.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.