CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXX.

latín

(PL 19 0368B)
Ast alios partus, utero quos Balla creavit,
Scire licet, claros nunc ius est dicere natos.
Post hos Issacharus paritur iam germine quinto.
Sexta subit proles, nomen Zabulonis adepta,
915Nascitur et virgo germanis congrua Dina.
Tandem sera Deus largitur dona Rachelae.
Aethereas tenerum Iosephum gignit ad auras. (0368C)
Ergo ubi iam proles utraque ex coniuge parta est,
Discessum a soceris, et quae quaesiverat, orat:
920Qui cum pro meritis mercedem solvere vellent,
Deponunt animos, genero poscente, rogati:
Qui nihil externum cupiens, ditescere sese
Muneribus Domini solis testatus, abivit,
Coniuge percepta tantum contentus utraque.
925Enitens, ut longa sibi momenta pararet,
Decernit virgas rupto de corpore matrum.
Mystea prima fuit, storaci mox altera dempta est.
Tertia vulsa nuci, quo sensim lana colores
Dividuos raperet virgarum perlita succo.
930Nam per stagna pecus properans mersare balantum,
Signavit vario tinctum discrimine succi,
Invidiam propter variam, quia dixerat eius
Esse socer mercem, multis quam tempserat annis.
Hic cum divitiis alitos praestaret inemptis,
935Invidiam laevo movit livore dolentum.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXVIII.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXXI. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXX.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xxx--iuvencus-208b6e
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XXX.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xxx--iuvencus-208b6e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.