CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIX.

latín

(PL 19 0361A)
Ilicet ad Sodomam veniunt duo, Natus, et Alter,
580Hespero submitti cum iam prorumperet igni.
Illic pro foribus Lodus de more sedebat.
Cumque viros simili lustrasset corpore claros,
Pronus adoratos consueta ad limina duxit,
Optantes media potius habitare platea,
585Azym quos tenui de polline candida pascit;
Sopitaque dehinc componunt membra cubili.
Ecce furens tota procurrit turba Gomorrhae,
Seditione truci circumdans atria Loti,
Atque viros poscens tumido dilitigat ore. (0361B)
590Ille memor pacis tentat mollire frementes,
Atque etiam natas cupide dementibus offert,
Ut licito potius luxu perversa voluptas
Aestuet, a simili disiungens turpia sexu.
Sed nil dicta movent, franguntur limina ferro,
595Ac dum se glomerant, dum fortia claustra revellunt,
Lumina septa sibi piceis gemuere tenebris.
His actis, auferre procul sua pignora iussus,
Invitat generos sensu torpente negantes.
Quod tamen assiduo potuit mens blanda rogare,
600Eduxit natas chara genitrice sequentes,
Ac dum progreditur, dum scandit culmina collis
Oppositi, secumque putat, quid deinde sequatur,
Femina post tergum positas dum respicit arces,
Diriguit, speciemque salis pro corpore sumpsit.
605Ille subit celsae securus tecta Segorrae. (0361C)
Mox fragor horrisono de sidere fulmina torquens,
Sulphureaeque ruunt olido cum turbine flammae,
Quae pariter muros, atque ardua culmina lambunt.
Omnibus in cinerem celeri cum labe revulsis,
610Cernebat rutilo surgente vertice flammas
Eminus Abramus, memori cum pectore tractans,
In verbis Domini numquam se adiungere mendum.
Nec minus et Lodus tuta compostus in aula,
Solamen tenero natis praestabat amore,
615Quae sine coniugibus nequibant edere prolem. (0361D)
Hae, cum perspicerent sublatum germinis usum,
Maternumque decus, solo genitore relicto,
Componunt epulas, ac promunt vina parenti,
Nescius ut vetitum natarum nosceret usum.
620Nec mora, femineis concrescit sarcina fibris,
Et parili ambarum vitalia semine turgent. (0362A)
Prima creat puerum patrio sermone Moabum,
Altera disparibus Ammanum nuncupat orsis.
Hic pater Ammonum, genitor Moabitibus ille est.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIV.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XL. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIX.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xix--iuvencus-1edbfe
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIX.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xix--iuvencus-1edbfe.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.