(PL 19 0357B) (0357C)
Nec mora, dividuos postquam concordia fratres
Fecerat optatos componere regna per agros,
420Consurgunt reges numerosa ex gente Terniqua,
Et Sodoman multo pugnaces milite vastant,
Quae ternaeque acies bino bis principe fultae
Valle tenus Salsa ferrum per nubila torquent.
Quinque fugam capiunt linquentes bella tyranni,
425Praecipitique fuga frondosis montibus abdunt,
Quod potuit superesse neci; qui nomine vero
Dicuntur Ariac, Hadachar, Godullagomurus.
Atque etiam pulchris in his gaudens Amarfalus armis.
Haec inter, quae multa fiunt discrimine belli,
430Lod etiam capitur tota cum stirpe, domoque.
Quod ubi tristifico narravit nuntius ore,
Consurgit vates, servorum de grege multo
Ter centum famulos novies bis auctius addens,
Ad bellum dux ipse ciet, ferrumque retractant. (0357D)
435Nocte super media nil iam metuentibus instat,
Victoresque fugat, multosque interficit hostes.
Quin etiam fratrem tanto discrimine demptum
Accipit, et praedam lato trahit agmine secum. (0358A)
Excipitur laeta Sodomorum laude procorum,
440Pontificisque Dei, sancto qui nobilis actu
Melchisedechus erat, panem, vinumque praesentant.
Is petit, ut captos dignetur reddere victor,
Caetera pro meritis belli sub lege laturus.
Sed contenta suo victrix moderamine virtus
445Accipit optatum toto pro munere fratrem.
Mox sopita Deus illustrans corda prophetae,
Praecipit, ut cuncta vacuet formidine pectus,
Quandoquidem invictae tutus sit tegmine dextrae.