CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIII.

latín

(PL 19 0357A)
Accipit et Lodus, quaecumque advexerat illic,
Et reduces patrias tandem sistuntur ad oras,
Atque ibi dum gregibus intercursantibus errant,
Pastores pecorum sese certamine pulsant,
400Pascua quod foetas arctarent parva duorum.
Sed pater indomitas cupiens componere rixas,
Obtulit, ut frater, quae vellet, sumeret arva.
Ille libens paret, Iordanis littora poscens,
Qui fluvius dudum Nili vice, dum tumet undis,
405Amne superfuso campos perditat opimos.
Chanannaea Senex venienti iugera sorte
Accipit, et virides sistit armenta per agros. (0357B)
Sed non perpetuas licitum componere sedes.
Namque pater iussus terram lustrare tuendo,
410Flammeus e celsis quam sol utrumque recurrens
Aspicit, aut gemini despectant usque triones,
Promissam generi tanto genitore creando,
Cuius qui numerum gestit comprehendere fatus,
Stellarum citius turbas, vel dicit arenae,
415Quas pelagus dubio nonnumquam littore nudat.
Tendit et ad quercum prisco de nomine Mambram,
Perpetuoque Deo praecelsum dedicat altar.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XII.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIV. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xiii--iuvencus-22a1a0
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xiii--iuvencus-22a1a0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.