(PL 19 0356A)
Sed Deus, electi qui sensum nosceret Abrae,
Imperat, ut sedes alia regione capessat:
360Hei age, festinans patriis te dimove terris,
Cognatasque domos, et limina sueta linque.
Nam procerem immensae faciam te iam fore gentis,
Insuper his addam, ut te quicumque malignis
Vulnerat eloquiis, Domini maledictus ab ore,
365Tristia quaeque ferat; at qui sermone benigno
Commoda denarrat, poscit laetos et grandior astu.
Mutantur sedes, Sychemis castra locantur,
Quae Dominus vati longum despondit in aevum. (0356B)
Illic deproperans sacratas suscitat aras:
370Conscendensque montem, fractas qui respuit undas,
Et rubicunda tumens prospectat lumina solis;
Hic etiam positis fundatur molibus altar,
Oraturque Deus, sola cum deinde per arva
Vates agit, quae terra iacet disiuncta colonis;
375Quae dum perpetuo venis sitientibus ardet,
Incussit ieiuna famem, cui cura cohaeret.
Hoc foecunda metu Nilotica rura petuntur.
Et quia conspicuo canderet corpore Sarra,
Mandatur nullo nuptam se dicere vinclo,
380Sed fore germanam, ne fors immanibus ausis
Effrenis turbae zelum noxale marito
Gigneret, atque aemulum tristis rivalis haberet.
Hunc mirata quidem venientem turba Canopi,
Omnimodis Sarra cupido de lumine lustrat. (0356C)
385Atque ubi per proceres laudata et tradita regi est,
Dulcibus accipitur votis verbisque propheta.
Non tamen impositum voluit rex aetheris illi.
Nam multis, magnisque simul terroribus actum
Proturbat regem, noxialis qui reus ausi,
390Obiurgat procerem, germanam cur magis esse
Dixerit uxorem, falsoque illuserit astu.
Inde iubet, laetum nuptam deducere secum,
Armenta, et quidquid patriis adduxerat oris. (0357A)
Namque Deus servo, semper concordia fanti,
395Ingentes census, et maxima quaeque dicarat.