CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XL.

latín

(PL 19 0373C) (0373D)
Illic forte duo, celsa quos torvus in aula
1155Condiderat nigro permotus velle tyrannus,
Inclusi poenam trepido sub corde pavebant,
Ac dum sollicitis furantur lumina curis,
Somnia venturis viderunt nuncia rebus.
Hos cum perspicuo lustrasset lumine moestos,
1160Perquirit causas, cogitque occulta fateri. (0374A)
Continuo qui vina dabat consueta tyranno,
Eloquitur, quae visa forent sub nocte sopora:
Cernebam viridi frondentem palmite vitem,
Dum serpit, nexaque suo de verbere pendet,
1165Pampineos inter flexus tres affore fundos,
Uvaque nectareo pendebat flava racemo.
Inde calix regis, quo mitia pocula libat,
Spumabat tenero, quod pressit dextera, musto,
Quem dominus prompta susceptum palma tenebat.
1170Omnia tum iuvenis signanter clausa revelat,
Tres fundos tres esse dies, quibus ille secutis
Amissum rursus relegat, repetatque favorem,
Mixturus placido, quae vidit, pocula regi.
Hoc tantum meritis pro talibus effice, dixit,
1175Ut, cum sumpta tibi fuerit fiducia fandi,
Dimoveas nostram nullo de crimine poenam.
Hebraea gens dicta mihi. (0374B) Nam venditus exsul
Crimine fraterno servitum nobilis ivi.
Post haec visa sibi pistorum maximus infit:
1180Vertice trina meo visus gestare canistra,
Regificis dapibus, lautoque impleta paratu,
Unguibus innumerae volucres quae rapta ferebant.
His dictis, sat vera quidem, sed dura loquente,
Mactandum duro testatur mox fore ferro,
1185Avulsumque caput figendum stipite celso,
Quod volucres curvo discerpant protinus ore.
Redditus ille loco, caesus hic corpore trunco est.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XIX.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XLI. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XL.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xl--iuvencus-e5dbad
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XL.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xl--iuvencus-e5dbad.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.