CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. VII.

latín

(PL 19 0353C) (0354A)
Haec perfecta Deus postquam despexit ab astris,
Talibus affatur mittendum in aequora vatem:
Scande citus, natique tui, nataeque fluentem
Fluctibus in tumidis cymbam, quia pectora vidi
265Iusta tibi, dudumque mihi tua nota voluntas
Emeruit maiora praesentibus; atque coactas
Claude simul pecudes omni de germine mites,
Septenis paribus, immundo de grege bina
Esse sines tecum, escamque his omnibus infers,
270Atque tibi suetam, ne cum per vasta fluenta
Cultio destiterit, pariter patiare molesta,
Provisis non ante cibis per glauca vehendis
Salsa famem, nam clara polo cum lumina solis
Septima prodierint, totos diffundere nimbos
275Cardine ab aethereo, cunctosque evolvere fontes
Allapsu maiore paro, quo grandior undis
Aestuet Oceanus, spumosis largius omnes
Accipiens, fusoque oblimans omnia tractu.
Namque quater denis iuncta cum nocte diebus
280Grandine perpetua nubes complebo madentes,
Ut quidquid vivit, tumidis mergatur in undis.
Haec ubi dicta, fiunt Domini mandata, volente,
Festinoque sene, longo qui nobilis aevo
Sexcentos agitans annos, se credidit undis,
285Coniunctosque simul natos, natasque recepit,
Confixus tenui quamvis foret abditus antro.
Interea totos laxarunt nubila nimbos,
Atque abyssus riguos dimisit in aequora fontes. (0354B)
Iamque quater denis stagnantur cuncta diebus,
290Non volucres levibus suspendunt corpora pennis,
Nec fera celsiiugo devitat marmora colle,
Omnia conduntur pelago, mors omnibus una est.
Nec minus interea tumidum suspensa per aequor
Arca fluens clausum munibat pendula vatem,
295Venturisque parens servabat semina seclis

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. VI.In Genesin (Iuvencus) — Cap. VIII. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. VII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-vii--iuvencus-c1f39a
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. VII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-vii--iuvencus-c1f39a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.