CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. VIII.

latín

(PL 19 0354B)
Naufragio secura suo. Mox rarior aether
Nubibus in piceis coepit constringere nimbos.
Iamque relabenti decrescit in aequore pontus,
Ac postquam modico fluitabat flamine cymba,
300Emittit senior nigrantem pectora corvum,
Qui levibus pennis volucri dum flamine fertur,
Non rediit, iusti suspendens vota prophetae. (0354C)
Post hunc albentem mittit per stagna columbam,
Quae super aequoreum campum defessa volatu
305Nusquam nacta solum, vati se reddidit almo.
Cumque recurrentis fulgerent septima solis
Lumina, dimittit penna plaudente volucrem,
Quae, nemore invento, ramis praepinguis olivae
Ora referta tulit, cum iam per sidera vesper
310Surgeret, ac tremulo noctem praecurreret igni.
Inde iterum septem transcursis rite diebus,
Mittitur in pelagus ales, quae lapsa meatu
Perceleri, numquam sociae se reddidit aulae. (0355A)
Sexcentos igitur iam tum transgressus et unum
315Orbes erat vates, primo iam mense secuto,
Atque die mensis primo, cum libera tellus
Visa aperire procul montes, ac volvere fumum,
Quos super undarat ter quinas pontus in ulnas:
Decurso iam mense, dehinc cum trina secando
320Lumina restarent, toto iam libera fluctu
Terra fuit, propriumque ostendit laeta virorem.
Ergo ubi undatis consedit montibus arca,
Araracum qui nomen habent sermone vetusto,
Laxat claustra senex, nova semina terrae
325Atque Deum gaudens contra se attollere sanctum.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. VII.In Genesin (Iuvencus) — Cap. X. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. VIII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-viii--iuvencus-3379df
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. VIII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-viii--iuvencus-3379df.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.